| |
Business to Business
Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam
incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae,
nostraGalli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter
se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona
et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea
quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque
ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos
pertinent important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum
incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt. Qua de causa Helvetii
quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis
proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una, pars, quam Gallos
obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur
Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis
et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgae ab extremis
Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis
Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a
Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est
ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
|
|